- UTLAGATI
- UTLAGATIin Anglia olim, qui ob contumaciam in non comparendo, cum in ius vocarentur, capitaliter convicti, adeoque capite diminuti fuêre, dicti sunt, quasi extra Legis protectionem positi, etiam antiquitus Forbannies, similes iis, qui apud Venetos hodieque Banniti dicuntur, et in quales, apud veteres Hebraeos, Zelotae ius suum exercere poterant. Hanr. Bractonius ICtus A. C. 1240. Item, inquit, foris facit Vilagatus omnia, quae pacis sunt, quia a tempore, quô Utlagatus est, caput gerit lupinum, ita quod ab omnibus interfici poterit et impune maxime si se desenderit vel fugerit, ita quod sit difficilis eius captio. Quibus consonae sunt Leges Eduardi Confessoris, c. 7. Si repertus fuerit et retineri possit, vivus Regi reddatur: vel caput eius, si se defenderit. Lupinum enim gerit Caput, et haec est Lex cominunis et generalis de omnibus Utlagatis. Et nomen illud Capitis Lupini etiam in Henrici IV. tempora, in Foro, pro Vilagato, duravit, ut elicit Seidenus ex Rogerii Cos. Londinensis fabula, apud Galfredum Chaucerum, necdum omnino edirâ, designavitque quasi ius Zelotarum, ex origine, usurpatum pro eo, quem non solum cuique licuerit occidere, sed ob cuius mortem sic inflictam laus saltem, publici praemii locô, singularis debita eô nomine fuerit interfectori. sic enim antiquitus in Anglia circa lupos se mos habuit, quemadmodum postea aliquandiu circa vulpes etiam, catos silvestres, mustelas, lutras, quadrupedes alios, uti et circa aves aliquas, frugibus et pullis infestiores, Lex haec obtinuit. Certe et ius eiusmodi nonnulli olim, apud eosdem, in eos viguisse opinati sunt, qui extra pacem et rpotectionem Regis ideo positi (iuxta formulam Forensen Praemunire dictam) quod de re aliqua in Foro quocumque sive Romae, sive Avenione, sive intra Angliam agerent, cuius coguitio ad Tribunalia spectaret Regia, 1. e. Maxime in Ecclesiasticos Maiestatem Regiam sic plane auctoritatis Pontificiae obtentu, laedentes. Sed sub Elisabetha Regina, sancitô Parlamentariô, opinio haec abolita est: quemadmodum Utlagatos occidendi immunitas saeculis ablinc aliquot evanuit. Interim mortem, poenae instar, inferendi, citra figuram iudicii, usus etiam cernitur, ut in mortem receptus, ubi famâ aliterve laesus quis in duellum laedentem provocaverit: quâ de re Scriptores obvii. sed prae aliis, Thom. Hurtado in Resolut. Moral. Tract. ult. Resol. 5. etc. apud Io. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeor. l. 2. c. 14. §. 3. Vide quoque infra ubi de Hebraeorum Zelotis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.